- BASSA et BASSI
- BASSA, et BASSITurcis, teste Leunclaviô, caput: Bassileri, capita sive Duces: ut a Κεφαλὴ Graecis sunt dicti Κεφαλάδες, nostris a capite Capitanei. Alias Bassus, idem quod Vassus. Sic L. Alaman. Tit. 79. §. 3. Dominus eius 12. Bassos intra domum habet. Gloss. autem vet. bassitis, Custos populi. Vassi, fideiussores. Philoxeno etiam Bassus, ἔγγυος. Vide Spelmann. Glossar. Archaeal: in Imperio Turcico Praefecti sunt Regnotum et Provinciarum, opibus et dignitate pollentes, sed quas ad liaeredes non transmittunt; ut quibus, filiis eorum ab utroque exclusis, solus Imperator succedit. Desumuntur illi ex classe selectiore mancipiorum Aulicorum, de quibus vide infra in voce Oda: ipsis enim Turcis ad hunc apicem aspirare neutiquam licet. Neoaltius illorum filii, quam ad navis forte praefecturam, evehuntur. Ipsi vero ad Veziriatus usque culmen, prout merita et favor Principis aspirant, possunt eniti etc. Vide Ioh. Baptistam Tavernier in descript. Gall. Serralii Turcici, et infra Begler-begi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.